Babtiste, quia lex et prophete usque ad Johannem Babtistam.  
Quatuor lecciones, quatuor sunt speciales ystorie, Job, Tobie, Judith  
et Hester. Lecciones autem in Ecclesia, ad hoc  
leguntur, ut intelligi possint; si enim qui audit non intelligit, 
quomodo respondebit sermoni occulto? Etenim qui legit, librum  
aperit ut legere possit, psalmi autem, a monachis, cordetenus proferuntur. 
22. Sunt autem psalmi, aut orationes in necessitatibus, aut  
confessiones in prosperitatibus. Hoc autem optime intellexerunt Iudei,  
et fecerunt quotiescumque se occasio prebuit, etiam adhuc  
clauso libro. Denique ut tangamus aliqua, clamaverunt filii Israel 
ad Dominum, quoniam opprimebantur ab Egyptiis, et clamantes  
liberati sunt, liberati autem laudaverunt Dominum. Clamaverunt  
in terra Chanaan, quoniam opprimebantur a gentibus, et  
clamantes exauditi sunt, et post victorias retulerunt gratias, et  
laudes Domino cantaverunt. Et ita per singulas calamitates, usque 
ad tempora Machabeorum, Iudeorum populus fecisse legitur, zelans  
pro libertate sua et pro tabernaculo Domini, quod positum  
est in Silo, et ad ultimum pro templo Domini, quod erat in Ierusalem.  
Quatuor vero speciales ystorie privatum aliquid portendebant,  
Iob, scilicet, et Tobie, Iudith et Hester, pro eo scilicet quod 
non in corpore illius populi peracte sunt, sed quasi seorsum: etenim  
ystoria Iob in terra Hus scripta fuisse legitur, Tobie ystoria in  
Ninive, Judith in terra Israel acta est, sed populi multitudo, et  
ipsa, ut iam diximus, Ierusalem in captivitate manebat, Hester  
quoque ystoria in Susis gesta est. Erant igitur iste populo Iudeorum  
non quasi psalmi, sed quasi lecciones, quia non id quod continebant  
in eis experta et perpessa fuerat multitudo Iudeorum, sed
  |  
  |