fugandum mures qui sunt in domo, qui iam me diu turbauerunt
et molestauerunt, deuorantes omnia que sunt in domo
et nihil relinquentes mihi. Et ait peregrinus: Dic mihi, estne
vnus mus aut plures? Cui dixit: Plures sunt mures domus,
verum tamen vnus est mus qui pre ceteris alijs me turbat et
infestat, et nec valet mihi consilium et argumentum contra
eum. Et ait ei peregrinus: Reduxisti ad mei memoriam
verbum cuiusdam mulieris dicentis socie sue: Non cambuit
hec mulier zizanias excorticatas pro non excorticatis sine
causa. Inquit heremita: Quomodo fuit? Inquit peregrinus:
Quadam die hospitatus fui in domo cuiusdam, et, cum
comedissem in sero, preparatus est mihi lectus vt dormirem. Et
cum intraret pater familias in lectum cum vxore sua, audiebam
verba eorum, quando loquebantur ad inuicem. Erat enim
lectus meus prope lectum ipsorum, diuisi(t) tamen a se inuicem
per velum, vt possem audire et intelligere verba sua. Et
audiui circa mediam noctem verba viri dicentis sue vxori:
Volo cras inuitare quosdam amicos meos ad prandendum
mecum. Et respondens, vxor dixit ei: Non cessas omni die
facere conuiuia et consumis omnia nec aliquid relinquis in
domo tua. Cui respondit vir: Nequaquam displiceat tibi
quod facere volo. Quicunque enim intendit accipere et non
dare, sed semper congregare et reponere, erit finis eius sicut
finis lupi. Inquit mulier: Quomodo fuit? Ait vir eius:
Dicitur fuisse quidam venator, qui, cum exiuisset quadam
die cum suo arcu et sagittis ad venandum in silua, non
procul a ciuitate occurrit ei ceruus, et sagittans eum interfecit
accepitque ipsum, et redibat ad domum suam cum eo. Et
cum ambularet per viam, occurrit ei aper quidam, et sequens
eum aper volebat eum interficere. Qui cum hoc vidisset, deponens
ceruum ab humero suo, sagittauit aprum et percussit
eum in corde suo. Aper vero, sentiens vehementiam doloris
vulneris, irruit in hominem et vulnerauit eum cum suis
|
|