prius sicut bonus agricola rampnos et vepres et seminet
bonum semen, unde habeat annualiter triticeas messes.
Non serat ibi earum frugum prolem, quę timeat lunę rorem
et solis calorem, sed spargat semen ad utrumque impavidum
et sic obtinebit consumationis bravium. Si enim radicitus
non evulserit totam spinosę silvę densitatem, sepius redibit ad
extirpandam eandem. Fuerit quippe omnibus indecens ridiculum
iteratę reversionis diverticulum. Semel igitur fiat, quod
est faciendum, ut non sit necesse amplius repetendum.
CAP. XV.
DE CHRISTO DIXIT, REGUM QUOQUE STEMATA
SCRIPSIT
MENTE QUIDEM LETA CUMIS VETERANA
PROPHETA.
|
1
5
10
|