Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 393


n. 95
Responsiva.
Sine tituli praefiguratione notabili pagina quaedam
conspicua Roccano nuper illuxit, quae petrosae Roccae
viros et fortes et agiles per augmenta rationis vulgariter
attribuens, a suae proprietatis archivo injuste exclusit
altitudinis metas, cujus et puncta velut ad centrum tendentia,
quae quanto viciniora sunt aetheri, tanto subtilioris
aeris deputata suffragio, ut effectus causae non
discrepet, viros subtilitatem patiuntur suscepturos. Si
rationem considerasset increpantis objectio, non invenisset
quod in Rocca posset arguere nec in suprema dampnare,
de cujus corpore membrum explicitum de dictaminis
operibus quibus me verbotenus dixistis affluere,
artis efficaciter excusasset inopia. Parvitas tamen ingenii
quod, si quando commonitum vel peregrinis exemplis
inductum aliquid de cruda massa temptet educere,
curis domesticis impeditur, efficacius quaeso coram vobis
alleget.
n. 96
Epistola missa magistro N. ut debeat amico artem dictaminis
revelare.
Surrexisti, frater, alter Nicholaus confessor in curia,
ut sicut illum [praecipuum] miraculis sancta narrat Ecclesia,
sic te fateantur et recitent principem curiales.
Hujusmodi suave oleum tumba distillat; cum dulciloquio
sermonis praesentialiter apud nos famosus existis. Exurge,
frater, ne lateas, resera claustrum spiritualis scientiae
quum [apud] lectores veteres vivescat memoria et modernos
juvenes veneranda quadam senectute venustet.

Torna all'inizio