faciendas. Quocirca dilectioni tue per latorem presentium B.
tantam pecuniam destinamus, de qua in scholis esse possis
competenter et cum tuis sociis laudabiliter commorari; tibi sub
obtentu nostre benedictionis et gratie demandantes, ut sic finem
studii bono principio facias respondere, quod de te parentes
gaudeant et amici.
III.
De parentibus ad fiIium diffamatum.
A. et B. parentes C. utinam meritis vocando filio
salutem quam meruit. Turbavit nos dolor et angustia
multiplici nostra viscera sunt commota, quia cognovimus tam
fama publica quam relatione multorum, quod tu relicto studio
litterarum, de quo magnum exspectabamus gaudium cum honore,
in prostibulo die noctuque cum meretricibus turpiter
conversaris. Reverte igitur ad studium fili, reverte festinanter
si nostram subventionem et gratiam unquam habere
desideras vel expectas, purgando taliter infamiam precedentem
bonis moribus ac vita laudabili subsequente, quod cithara nostra
que ad luctum devenit in gaudium convertatur, et nostri
consanguinei pariter et amici de te, rubore deposito,
consolentur.
IV.
Responsiva excusantis filii.
Metuendis parentibus A. et B., C. eorum devotissimus filius
salutem cum filiali subiectione. Admiratur meus animus
vehementer, et tristitia cor meum et mentem graviter occupavit,
quia mendaciis inimicorum fidem, sicut vera dicerent,
adhibetis. Qua de causa dominationi vestre cupio fieri manifestum,
quod Bononie, divina gratia largiente, nomen bonum
et testimonium commendabile sum adeptus, et cum honesta societate
|
|