Cuiuscumque igitur conditionis aut ordinis
sit ille, qui amare desiderat, aut amat, quam non
habuit, aut illam, quam habuit set nunc facta
est inter eos amoris alteratio aut illam, quam
nullo tempore vidit.
Ab istis igitur tribus temporibus duos narrandi
modos ad usum amantium assumam. Primus
est ante factum, secundus post factum. Quicunque
amorem alicuius mulieris habere appetit,
debet venativas adulationum blanditias premittere,
promittendo que numquam facere posset,
quia sic dicit Ovidius: "nil enim promittere ledit".
Inprimis namque taliter potest amator
exordiri, narrare atque petere illi, quam desiderat
habere:
"Cum inter gloriosos puellarum choros vos
nudiustertius corporeis oculis inspexi, apprehendit
quidam amoris igniculus precordialia
mea et repente me fecit esse alterum. Nec sum
id quod fueram nec potero de cetero esse. Nec
mirum, quia michi et universis procul dubio videbatur,
quod inter omnes refulgebatis tanquam
stella matutina, que in presagium diei auroram
polliceri videtur. Et dum subtiliter inspicerem,
quanta vos gloria natura dotaverat, in amiratione
|
|