Salimbene de Adam: Cronica

Pag 144


Nam passio Christi bona fuit et optima, quia per eam
salvati et liberati sumus, sed mala fuit Iudeis, qui eam
intulerunt et postmodum in Christum passum credere noluerunt.
Simili modo, si frater Helyas propter hoc recipiebat multitudinem
laicorum ea intentione qua posset melius talibus dominari, vel
ut recepti ab eo manus eius implerent pecuniam tribuendo, dicimus
revera quod dignus erat propter hoc de ministerio suo deponi.
Ideo dicit Sapiens, Prover. XVII: Munera de sinu impius accipit,
ut pervertat semitas iuditii
. Ipse viderit!
Tertius defectus fratris Helye fuit quia homines indignos
promovit ad officia Ordinis. Faciebat enim laicos guardianos,
custodes et ministros, quod absurdum erat valde, cum in Ordine
esset copia bonorum clericorum. Nam et custodem habui laycum
tempore meo et plures guardianos. Ministrum nunquam habui
laycum, sed in aliis provinciis plures vidi. Nec mirum, si tales
promovebat. Dicit enim Ecclesiasticus XIII quod omne animal
diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. Omnis caro
ad similem sui coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur
.
Item Eccli. XXVII: Volatilia ad sibi similia conveniunt, et veritas
ad eos qui operantur illam revertetur
. Item Eccli. X: Secundum
iudicem populi, sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis,
tales et habitantes in ea
. Si quis autem obitiat verbum regule,
que dicit: «Ipsi vero ministri, si presbiteri sunt, cum misericordia
iniungant illis penitentiam. Si vero presbiteri non sunt, iniungi
faciant per alios sacerdotes Ordinis, sicut eis secundum Deum
melius videbitur expedire», dicimus quod hoc pro tempore dictum
fuit quando in Ordine non erat copia sacerdotum et virorum
nominatorum et litteratorum, que modo est et etiam tempore
fratris Helie fuit. Et ideo, cessante causa, debet cessare effectus.
Nam et Dominus noster Iesus Christus etiam aliqua pro tempore
dixit, id est ad tempus, que postea revocavit, ut illud Mat. X:
In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis,
sed potius ite ad oves que perierunt domus Israel
. Hoc quod
prohibuerat revocavit, cum dixit, Mar. ultimo: Euntes in mundum
universum, predicate Evangelium omni creature
. Item, Luc.
X, prohibuit dicens: Nolite portare saculum neque peram neque

Torna all'inizio