Salimbene de Adam: Cronica

Pag 822


De eclipsi lune, et de rosa aurea que datur a papa in Dominica de Letare
Ierusalem.
Item eodem millesimo, post mortem regis Karoli, obscurata
est luna illa hora qua cantabamus matutinum, quarta die intrante
Marcio, id est in Dominica de Letare, Ierusalem, qua Dominica a
summo pontifice datur rosa. Hec igitur rosa est aurea et continet
in se muscum et balsamum. In quibus notatur trinitas substantiarum
in Christo. In auro, quod preminet metallis, notatur excellentia
divinitatis. Unde Cant. V: Caput eius aurum optimum,
id est divinitas. Unde I Cor. XI: Caput Christi Deus. In balsamo,
quod est calidum et odoriferum, notatur anima Christi,
que piena fuit ferventissima caritate. Unde Io. XV: Maiorem
hac dilectionem nemo habet et cet. Odorem quoque carismatum
spiritualium spargit ubique. Unde dicunt anime sancte, Cant. I:
Curremus in odorem unguentorum tuorum. In musco, qui de
carne unicornis oritur et aromatiçitate sua spiritualia membra
confortat, notatur corpus Christi de humanitate Ade assumptum,
quod per redolentiam passionis fideles animat ad perferenda adversa.
Unde I Petri IIII: Christo passo in carne et vos eadem
cogitatione armamini. Hanc rosam dominus papa donat prefecto
Urbis, quia Deus pater filium suum dabit in premium dilectoribus
suis. Unde Dominus ait, Io. XIIII: Qui diligit me, diligetur
a patre meo, et ego manifestabo ei me ipsum. Hec igitur supradicta
ad misterium demonstrandum, dando rosam, dominus papa facit.
De desponsatione maris in die Ascensionis a duce Venetiarum.
Simili modo dux Veneciarum cum Venetis suis cum anulo
aureo in die Ascensionis Domini mare desponsat, partim causa
solatii et deductionis, partim ex quadam ydolatrie consuetudine
motus, qua Neptuno sacrificant Veneti, partim ad ostendendum
quod Veneti dominium maris habent. Postea piscatores qui volunt
(quia aliter non coguntur) denudant se, et oleo pleno ore, quod
postea spargunt, descendunt in profundum maris ad anulum
inquirendum. Et quicumque illum invenire potest, absque ulla

Torna all'inizio