Item alius poeta:
Cum fueris felix, multos numerabis amicos;
nubila si fuerint tempora, solus eris.
Unde Dominus dicit, Io. XVI: Ecce veniet hora et iam venit,
ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis.
Et non sum ego solus, quia Pater mecum est. Item Prover. XIX:
Divitie addunt amicos plurimos, a paupere autem et hi quos habuerit
separantur. Multi colunt personam potentis et amici sunt dona
tribuentis. Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici
procul recesserunt ab eo. Item Prover. XIIII: Etiam proximo suo
pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
De captione Victorie civitatis a Parmensibus facta et de carrocio Cremonensium,
quod ibi habuerunt.
Nunc ad Fridericum revertamur, cuius afflictio et maledictio,
qua contra Parmam ex toto inflammatus exarsit, duravit a
millesimo CCXLVII exeunte Iunio usque ad MCCXLVIII, duodecima
die exeunte Februario, in die Martis, in qua capta est
Victoria civitas. Nam Parmenses et omnes milites et populares
armati et preparati ad pugnam exiverunt de Parma, et mulieres
eorum egresse sunt cum eis, similiter pueri et puelle, iuvenes et
virgines, senes cum iunioribus; et violenter expulerunt imperatorem
de Victoria et omnes suos milites et pedites. Et multi fuerunt
ibi mortui, et multi capti et ducti in Parmam. Et suos liberaverunt
captivos, quos imperator in Victoria in vinculis detinebat. Et impleta
est Scriptura Ysaie que dicit, XIIII: Et erunt capientes eos qui
se ceperant, et subicient exactores suos. Et carrocium Cremonensium,
quod in Victoria erat, in Parmam duxerunt et in baptisterio honorifice
posuerunt. Sed hi qui Cremonenses non diligebant, ut Mediolanenses
et Mantuani et alii plures, quos Cremonenses aliquando
offenderant, quando veniebant ad baptisterium videndum et
videbant ibi inimicorum suorum carrotium, ornatum Berte abstulerunt,
|
|