Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 421


vel dominantem, ut cum in civitate oporteat
dare aliquos magistratus, et aliquas praeposituras, quod
non esset, nisi ibi aliqui essent dominantes, et aliqui subiecti.
quare cum hoc diversitatem requirat, oportet in civitate
dare diversitatem aliquam. Quinta via sumitur per
comparationem ad finem. Nam finis civitatis est bene
vivere, et habere sufficientiam in vita; nam civitas est communitas
habens terminum omnis per se sufficientiae vitae:
sed ut dictum est ad sufficientiam vitae requiruntur diversa,
ideo oportet civitatem habere aliquam diversitatem
in se, et diversos habere vicos, ut expediens ad vitam
quod non reperitur in uno vico, reperiatur in alio. Sexta
via sumitur per comparationem ad alia tota. ut nunquam
melodia; quae est multitudo vocum, est bene proportionata,
si sint omnes voces aequales: sed ad rectam consonantiam
oportet ibi dare diversitatem tonorum. sic pictura
nunquam est bene ordinata, nisi ibi sit diveristas colorum.
sic et civitas nunquam bene ordinata
erit, nisi sit ibi diversitas officiorum. Decet
ergo hoc reges, et principes
cognoscere, quod nunquam
quis bene novit regere
civitatem, nisi sciverit
qualiter
constituitur; et nisi cognoscat quod
oportet in ea diversitatem
esse.

Torna all'inizio