Cum ergo gerundivum participet
constructionem verbi, quam habet verbum
per suum modum significandi essentialem
generalem, vel per alia consequentia
modum significandi essentialem generalem
(et dico hoc propter numerum et
personam) videtur per effectum, quod gerundivum
participet illum modum significandi
essentialem generalem verbi.
Manifestum est igitur quod sunt verba,
nec differunt ab infinitivo, nisi accidentaliter.
Sed ipsa sunt infinitivi modi, nisi
quod addunt supra infinitivum rationem
termini et habent tempora, secundum
quod vult P.H. quod sunt omnia futuri
temporis. Possunt etiam habere casum
non repugnante modo significandi essentiali
generali verbi quam habet, quia obliquus
non repugnat verbo, licet nominativus
repugnet ipsi verbo.
< Responsio ad argumenta >
< Ad 1-2-1 et 1-2-2 > Ad argumenta in oppositum
respondendum est, et concedantur
illa que probant quod sunt verba.
< Ad 1-1-1 > Et quod arguitur in oppositum,
Priscianus qui dicit quod gerundia
non habent modos et tempora, dicendum
quod Priscianus, quia posuerat gerundia
esse nomina, ideo fuit opus ut poneret in
|
|