inquit, Iosaphat dives et inclitus multum et affinitate coniunctus est Achab 
descenditque ad eum post annos in Samariam. Pro qua re dominus eum 
increpat per videntem dicens: Impio prebes auxilium et hiis, qui 
oderunt dominum, amicitia iungeris? Non enim cum odientibus deum 
ullius amicitie est habenda concordia, magis autem odium opponendum, 
quemadmodum David faciebat dicens: Nonne qui te oderunt, deus, 
oderam illos et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos et 
inimici facti sunt michi. 
Hanc itaque perniciosam pacem gladio verbi <et> ardore divini zeli 
ubicumque inveneris, quoad potes, pro tui gradus officio disice et adure 
exemplo magistri tui et domini, qui, sicut premisimus, gladium venit in 
terram mittere, quo huius pacis ligamina discoirent. Quod per eum 
quandoque facturum longo ante tempore testis fidelissimus asseruit 
Ysaias: Ecce, inquit, ecce dominus ascendet super nubem levem et ingredietur 
Egiptum, et corruent omnia simulacra Egipti a facie eius, et cor 
Egipti tabescet in medio eius, et concurrere faciam Egiptios adversus 
Egiptios. Et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum 
et civitas adversus civitatem et disrumpetur spiritus Egipti in visceribus 
eius. Ad cuius rei misterium et illud proficit, quod Iohannes in apertione 
secundi sigilli vidit, quia illi, qui sedebat super equum rufum, id est 
Christo, qui humana carne vestiri dignatus est, illi, inquam, datum est, ut 
sumeret pacem de terra et invicem se intericiant homines, et datus est ei 
gladius magnus. 
Hanc Egiptiorum pacem, quam ipse per se dominus ante diremerat, 
per apostolos postea divortio non minore disiecit. Misit enim 
sagittas suas et dissipavit eos, fulgura multiplicavit et conturbavit eos, sicut 
in uno eorum, videlicet Paulo, licebit advertere; qui huius inique pacis 
concordiam, sicut in gestis apostolorum legitur, sapientissimo calliditatis
  |  
  |