apud Romanos usque ad Augusti tempus non scribebantur,  
sed pro z duas ss scribebant, ut ylarissat pro ylarizat; pro 
y autem scribebatur i. 
43.   De titula.  Inter litteras autem et apicem illum,  
qui ultimus ponitur et titula uocatur, ueteres distinxerunt dicentes  
apicem, eo quod longe sit a pedibus, sed in cacumine  
litterae apponitur. Est enim linea iacens super litterarum 
figuras aequaliter ducta. 
Possent de litteris adhuc plures proprietates designari,  
sed de his ad praesens taceamus. 
< II. De syllaba > 
1.  De syllaba.  Syllaba est comprehensio litterarum consequens 
sub uno accentu et uno spiritu indistanter prolata. 
Abusiue tamen etiam singularium uocalium sonos syllabas 
uocamus.  
2.  Quomodo diffinitur.  Possumus etiam sic diffinire syllabam: 
syllaba est uox litteralis, quae sub uno accentu et 
uno spiritu profertur. 
3.  Quot litteris constat.   A singulis tamen incipiens,  
non plus quam ad sex litteras procedere syllaba in Latino sermone  
potest, ut a ab ars Mars stans stirps. 
4.  Nota.   Et notandum quod syllabae, quae constant ex 
singulis litteris, non plures <sunt> quam ipsae uocales, ex 
quibus fiunt. 
5.  Nota.   Hoc utique sciendum, quoniam nulla syllaba  
tres uocales habet, unde u et i non aliter iunguntur diptongis,  
nisi loco consonantium positae. 
6.  De u.  V tamen tunc potest iungi diptongo, cum amit< t > it 
uim litterae, ut quae linguae.
  |  
  
  
205 
  
  
  
  
210 
  
  
  
  
215 
  
  
  
  
220 
  
  
  
  
225 
  
  
  
  
230 
 
  |