Salimbene de Adam: Cronica

Pag 66


Quod non affigat Dominus fame animam iusti, probatur multis exemplis.
Quod Deus multiplicet victualia servis suis, probatur hic multis exemplis.

Item utrum affligat Dominus fame animam iusti necne, multipliciter
probavit Helyas. Primo, quia corvi deferebant ei panem
et carnes mane, similiter panem et carnes vespere
, ut habetur III
Reg. XVII. Secundo, quia paupercula vidua pavit eum, etiam
ex eo quod vidue dedit Helyas, ut habetur supradicto capitulo.
Ideo potuit dicere Helye vidua ista cum filio quod, I Parali.
ultimo, rex David Domino dixit: Tua sunt omnia, et que de manu
tua accepimus dedimus tibi
. Tertio, quando in deserto angelus
Domini posuit ad caput eius vas aque et subcinericium panem,
ut habetur Reg. XIX.
Item liberalitatem Domini, utrum scilicet affligat Dominus
fame animam iusti
, Paulus primus heremita fuit expertus, cui,
ut narrat Ieronimus, per LX annos qualibet die dimidium panem
mittebat per corvum; et quando ad eum videndum ivit Antonius,
illa die Dominus duplicavit anonam: misit enim totum integrum
panem.
Item probavit hoc beatus Benedictus, ut in secundo libro Dialogorum
narrat Gregorius, qui, quando oleo indiguit, oratione
ad Deum fusa, dolium oleo plenum miraculose invenit. Altera
vice, tempore valide famis, cum monachi sui de panis inopia
murmurarent, iuxta illud: Si vero non fuerint saturati, et murmurabunt,
virtute orationum suarum et divina clementia faciente,
ad ianuam monasterii nocte quadam ducentos modios farine
invenit in saccis. Hoc ideo factum est, ne de beato Benedicto
dici possit illud Ys. IX: Multiplicasti gentem, sed non magnificasti
letitiam
; et ut verum appareat verbum illud: «Necesse est
divinum adesse auxilium, ubi cessat humanum»; ut verum etiam
appareat illud Prover. X: Non affliget Dominus fame animam
iusti
. Unde super illo loco Mat. VI: Ne solliciti sitis anime vestre,
quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini
, dicit
beatus Ieronimus: «Sit homo quod esse debet, et presto erunt
omnia»; et de servis Dei dicit Propheta: Non confundentur
in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur, quia peccatores

Torna all'inizio