Gestus, quo indicatur, quid geratur, praeter participium,
quod a gerendo deducitur.
Genium appellabant deum, qui vim optineret rerum omnium
gerendarnm. Aufustius: “Genius,” inquit, “est deorum
filius, et parens hominum, ex quo homines gignuntur. Et
propterea Genius meus nominatur, quia me genuit.” Alii
genium esse putarunt uniuscuiusque loci deum.
Germen est, quod ex arborum surculis nascitur; unde et
germani, quasi eadem stirpe geniti.
Gemursa sub minimo digito pedis tuberculum, quod gemere
faciat eum, qui id gerat.
Gingrire anserum vocis proprium est. Unde genus quoddam
tibiarum exiguarum gingrinae.
+Gizeriator +tibicen.
Gizeria ex multis obsoniis decerpta.
Geniales deos dixerunt aquam, terram, ignem, aerem: ea
enim sunt semina rerum, quse Graecorum alii stoicheia, alii
aroaooc vocant. Duodecim quoque signa, lunam et solem
inter hos deos computabant. Geniales autem dicti a gerendo,
quia plurimum posse putabantur, quos postea gerulos appellarunt.
Gnarus cum significet id, quod scius, peritus, tamen invenimus
prognare significare aperte.
Gnephosum obscurum, videlicet ex Graeco, quod est knephas.
Galli, qui vocantur Matris Magnae comites, dicti sunt a
flumine, cui nomen est Gallo; quia qui ex eo biberint, in
hoc furere incipiant, ut se privent virilitatis parte. Alii
putant, ideo eos sibi genitalia incidere, quia violaverint
numen patris matrisve, ne possint ipsi fieri parentes.
|
|