Heu quantis, Fortuna, dolis mortalia pessum
Omnia das! Quantum sublimibus invida regnis!
Hec magnis promissa lues, hec meta bonorum,
Stare parum et ruere. Hic regum rex ille supremus
Mancipium venale iacet, trahiturque cathenis
Obrutus et multo circumvallatus ab hoste.
Contigit Hesperii mentem ducis illa vetusti
Hospitii neglecta fides, blandusque serene
Vultus amicitie conspectus, iunctaque dextre
Dextera, consessusque thori, ac presentibus illa
Maiestas collata malis; tandemque profatur
«Quid tibi, vane Siphax, voluisti? Unde ista furenti
Mens adeo transversa tibi? pactine repulsa
Auxilii contentus eras, nisi bella moveres?»
Dixerat: ille animo vultuque immotus eodem
Perstitit, ac sero vix mesta silentia fregit:
«Nil mihi, magnanime et nostri dux maxime secli,
Nil gravius Fortuna tulit, quam frigida campis
Linquere quod mediis moriens hec membra nequivi
Armorumque inter stragem cumulosque virorum.
Penarum michi summa quidem, quod vivere bello
Contigit exhausto: nec enim nunc ora viderem
Hec michi perfidie meritam renovantia litem.
Ast ego, si miseris liceat credenda profari
Et queat in gravibus vero locus esse cathenis
Vera loquar, primumque omnes meruisse fatebor
Sponte cruces, qui sacra volens, qui iura fidemque
Fasque piumque simul conventaque federa tanti
|
315
320
325
330
335
340
|