Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 344


quantum huiusmodi, sed semper est de bono et de beatitudine: ad quam tamen
consequendam possunt homines diversas vias eligere, scilicet secundum quod
in illis melius existimant se posse felicitatem consequi; unde potest esse error in
electione eorum quae sunt ad finem ipsum; et ideo apud illos quorum est indeficienter
recta aestimatio finis, sicut apud Angelos, qui ipso fine perficiuntur,
impossibile est esse voluntatem alicuius eorum quae a fine deordinant, cuiusmodi
est voluntas peccati. Sed tamen possunt velle hoc vel illud, quorum neutrum
a fine deordinat; et sic salvatur proprietas rationalis potestatis, inquantum
possunt hoc facere vel non facere; quamvis non possint in haec opposita,
bonum et malum.
Ad secundum dicendum, quod non est possibile ut in eodem subiecto succedant
sibi corruptibilitas et incorruptibilitas, vel mobilitas et immobilitas, ita quod
utrumque reducatur in eius principia naturalia. Et sic etiam dicimus, quod liberum
arbitrium Angeli, quod per naturam mobile erat, non est factum per naturam
immobile, sed per gloriam.
Ad tertium dicendum, quod potestas Angeli nunquam determinatur ad unum
nisi in actibus coniungentibus fini, quin possit hoc facere vel non facere, aut
hoc vel illud facere; non tamen potest propter hoc peccare: quia secundum
Anselmum in proslogio posse peccare non est liberum
arbitrium nec pars libertatis: quia liberum arbitrium est libertas eligendi hoc
vel illud eorum quae in finem ducunt.
Ad quartum dicendum, quod laudabilitas non dependet essentialiter a potestate
peccandi sed a voluntate adhaerente bono: alias virtuosus, in quo est minor
mobilitas ad peccandum, esset minus laudabilis in actu suo, quam carens virtute
et bonum operans. Sed potestas peccandi est signum laudabilitatis respectu
laudantium, inquantum ostendit non coacte voluntatem bono adhaerentem.
ARTICULUS 2
Utrum daemones possint bonum facere.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod daemones possint bonum facere et non sint obstinati in malo.
Natura enim intellectualis ordinata est ad beatitudinem, cuius facta est capax.
Sed in daemonibus manet natura post peccatum. Ergo non sunt adeo obstinati
quin possint bonum velle et beatitudinem consequi.
2. Praeterea, Dionysius dicit, quod daemones bonum
appetunt, ut esse vivere et intelligere. Sed bona appetendo habet quis bonam
voluntatem. Ergo videtur quod daemones bonam voluntatem habere possint.

Torna all'inizio