Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 648


AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod rationale per participationem non solum
dicitur irascibilis et concupiscibilis, sed universaliter appetitus, ut ibidem dicit;
et ideo voluntas quamvis per essentiam sit in parte intellectiva, tamen quantum
ad actum aliqualiter ratione participat, et praecipue secundum quod est eorum
quae sunt ad finem, in quae intendit secundum quod a ratione praeordinata
sunt; et ideo potest esse subiectum virtutis moralis.
Ad secundum dicendum, quod rationale comprehendit non solum rationem
cognitivam, sed etiam voluntatem; et sic iustitia est in rationali sicut in subiecto.
Ad tertium dicendum, quod quamvis voluntas aequaliter habeat imperium super
omnes materias et actus virtutum; tamen materiae quarumdam virtutum, sicut passiones,
pertinent etiam ad alias potentias immediatius; et ideo virtutes quae sunt
principaliter circa passiones, sunt in illis potentiis sicut in subiecto. Sed materiae
quarumdam virtutum non pertinent ad aliam potentiam nisi ad voluntatem; et ideo
virtutes quae sunt circa illas materias, sunt in voluntate sicut in subiecto.
Ad quartum dicendum, quod materiae aliarum virtutum possunt esse materia
iustitiae non secundum quod passionem inferunt, sed secundum quod veniunt in
usum operationis ad alterum.
Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod prudentia est in ratione cognitiva practica
sicut in subiecto. Sed sciendum, quod sicut in voluntate non potest esse virtus
moralis ex parte illa qua est finis, propter naturalem inclinationem, ita etiam nec
in ratione ex parte illa qua est de fine, quia finis est principium in operativis. Unde
sicut in ratione speculativa sunt innata principia demonstrationum, ita in ratione
practica sunt innati fines connaturales homini; unde circa illa non est habitus
acquisitus aut infusus, sed naturalis, sicut synderesis, loco cuius Philosophus in
6 Ethic. ponit intellectum in operativis. Relinquitur igitur quod prudentia sit in
ratione practica secundum quod negotiatur de illis quae sunt ad finem.
Sed quia naturalis inclinatio ad finem aliquem est ex praestituente naturam, qui
talem ordinem naturae tribuit; ideo naturalis inclinatio voluntatis ad finem non
est ex ratione, nisi forte secundum naturalem communicantiam, qua fit ut appetitus
rationi coniunctus naturaliter tendat ad conformandum se rationi sicut
regulae; et ex hoc est quod voluntas est naturaliter inclinata ad finem, qui naturaliter
rationi est inditus. Unde cum negotiatio de his quae sunt ad finem, praesupponat
naturalem cognitionem finis, quae sequitur naturalem inclinationem
voluntatis in finem; oportet quod habitus perficiens rationem negotiantem de
his quae sunt ad finem, praesupponat inclinationem appetitus ad finem: quae
quidem inclinatio in appetitu superiori, scilicet voluntate, est naturalis; in
appetitu autem inferiori est ex assuetudine, vel ex Dei dono, quantum ad sui
complementum; sed aliqua eius inchoatio etiam est a natura, inquantum est
naturaliter obaudibilis rationi.

Torna all'inizio