et seragla magna et alta et domus armate et turres. Et duraverunt dicta prelia bene
per duos menses et ultra.
Et quelibet dictarum partium mittebat pro amicis suis undecunque et ex omni parte.
Quare comune Forlivii, cum toto suo exforcio, movit de civitate Forlivii, causa eundi versus
civitatem Bononie in auxilium partis Lanbertaciorum. Et, cum fuerunt, die mercurii XVIII mensis
aprilis, supra burgum Durbecchi, volebant intrare civitatem Faventie, et illi de parte Manfredorum
non permiserunt; unde Forlivienses, milites et populares et totum eorum guarnimentum,
castrametati fuerunt supra flumen Alamonis iuxta renaçium Faventie, et ibidem steterunt
ipsa nocte. Et, in mane diei iovis sequentis, perexerunt super flumen Marçani, et transitum
fecerunt, perveniendo ad pontem Archus supra flumen Alamonis. Illi vero de parte Acharixiorum
iverunt oviam eis, conducentes eos in civitatem Faventie, per portam Montanariam
intrantes.
Et, ipsa nocte et die, illi de parte Manfredorum recesserunt extra civitatem Faventie, tam
populares quam milites, ita quod nullus omnino remansit neque inventus fuit in ipsa civitate,
dicta die iovis, qui esset de parte Manfredorum. Et tunc comune Forlivii et illi de parte
Acharixiorum inceperunt munire et inforciare civitatem Favencie, et facere foveas et stecatas;
postea comune Forlivii, cum guarnimento eorum, iverunt usque ad castrum Sancti Petri, et
ibi steterunt aliquot diebus, et erat cum eis dominus comes Guido de Montefeltro capitaneus:
demum redierunt Forlivienses, die mercurii XXV mensis aprilis predicti, et, in eorum reditu, intellexerunt
quod illi de parte Manfredorum, qui exiverant de civitate Faventie, faciebant
guarnimentum apud quoddam castrum, quod vocatur Solarolum, causa veniendi versus Faventiam.
Et sic illi de parte Acharixiorum, qui erant cum Forliviensibus, et etiam ipsi Forlivienses
equitaverunt versus Solarolum, et ceperunt dictum castrum, et omnes, qui in ipso
castro fuerunt inventi, cum rebus, equis et spoliis infinitis. Et tunc, ipsa die, mortuus fuit
ibidem dominus Beltalis iudex. Et capti fuerunt frater Albericus de Manfredis, Gerardinus
de Meço, frater Rodulfus de Regatis, frater Guido Thomai, Manfredus de Marçanensibus,
|
|