4 
Stipendia vero militaria, vel quidquid ex conventione seu promissione 
dandum esset, incunctanter persolvebat. Numquam 
vero quod daturus, vel dandum non esset, polliceri volebat. 
In faciendis non preceps existebat, sed priusquam eorum quid 
inchoaretur, semper providentie oculo premuniri studebat. Neminem 
quoque ex preiudicio puniri vel sua auferri querebat. Cui 
vero aliquid pro merito bonum vel malum promitteret seu 
comminaretur, firmum ratumque erat. Sed et hoc in eo erat 
valde mirabile, quia cum in hostem positus esset, ita provide bellica 
acta disponebat, ut semper et ubique sine sanguinis effusione 
superans, exercitus etiam sui vitaret discrimen. Erat autem 
et in loquella velox, prudentia pollens, consilii gravitate preditus, 
sermone luculentus atque repentinis responsionibus semper 
sapienter respondere paratus. Sed quia familiaritas solet parere 
contemptum, ita ipse publice et privatim in familiaritate vel affabilitate 
seu iocunditate habebatur modestus, ut numquam etiam 
desisteret timeri. In tantum enim profuit metus ipsius, ut de 
cunctis, Deo cohoperante, regni sui finibus, omni penitus eliminata 
iniquitate, non nisi que iustitie et pacis erant, sectarentur. 
Ita ut illud Psalmiste in eo videretur compleri: "Iustitia et pax 
osculate sunt". 
5 
Quoniam ergo egregios mores disserentes paulo longius 
evagati sumus, nunc ad narrationis ordinem stilus revertatur.
  |  
  |