Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 179


nec meo consilio acquiescere voluisti nec mea verba
respicere; hoc totum per altitudinem tue mentis apud tuum
consilium et intellectum habes. Iam quidam dicunt quod
homo falsus moritur ante tempus, non quod eius vita decidatur,
sed quia mortuus est in uita existens, sicut tu modo
detentus in hac tribulatione, qua mors melior est. Ve igitur
tuo intellectui et sapientie, qui declinauerunt te! Iam enim
peruenisti vsque ad ianuam mortis. De te quidem dicitur:
Qui capit sapientes impiorum sapientia et consilium stultorum
expeditur. Respondit D[imna] ei dicens: Scio, inquam,
frater, quod a tempore quo me cognouisti non cessasti mihi
bonum exhibere consilium, et loquebaris mihi de veritate, et
me monebas super ipsam, et viam rectitudinis indicabas. Ego
tamen non acceptaui dicta tua ex concupiscentia et vicijs que
me superabant, vt magnas acquirerem dignitates et ambularem
in magnis et mirabilibus super me, propter aduersitates
et tribulationes que scripte fuerunt super meo capite. Et scio
quoniam, [si] hoc non fuisset mihi, suffecissent correctiones
tue, vt mea via per illas fuisset rectificata, et non laudarem
finem meum pro tuo consilio. Verum tamen quicunque vulneratus
est a Deo vulnere concupiscentie, sociorum correctiones
non recipit. Et erit finis operum suorum penitere
earum que commisit, et iam [est] mihi tempus et hora de
quibus timui. Attamen quid possum facere de concupiscentia
anime mee et eius superbia, que interrup[er]unt consilia
recti viri et sapientiam sapientis? Quemadmodum infirmus
qui sciens infirmitatem suam accidisse sibi pre nimio appetitu
eius ad mala cibaria et ea accidisse in suum languorem,
ac ipse pro tanto non desinit illis vti, donec eius egritudo
aggrauetur et moriatur. Ego autem non tantum contristor
de me, quantum de te, quoniam timeo ne, quando capiaris
propter mei causam ex noticia que erat inter nos et duceris

Torna all'inizio