Thomas de Celano: Legenda ad usum chori

Pag 432


laesae ab aliis, ad ipsum confugiunt, experiuntur in eo pietatis
amorem et inveniunt apud eum in tribulatione solatium. Quo amore
erga salutem hominum flagrat, qui bestiis sic compatitur? Nam
frequenter agniculos liberat et oves a nece, propter naturae simplicioris
gratiam; vermiculos legit de via, ne transeuntium vestigiis laederentur.
/*
8 Miro et ineffabili gaudio replebatur ob Creatoris amorem,
cum solem et lunam intueretur et stellas. Revera terram et caelum,
ignem et aërem sincerissima puritate ad divinum monebat amorem.
Melle dulcius nomen Domini in ore suo supra hominum intellectum
nominando afficitur; fastidit propterea mundum, martyrii
gratia dissolvi cupit et esse cum Christo. Versus Marrochium arripit
iter, ut Miramamolino Christi Evangelium praedicet; sed ad Italiam
revocatus voluntate divina, tertio decimo conversionis suae anno
ad partes Syriae pergit, festinat ad Soldanum, atteritur verberibus,
lacessitur, praedicat Christum, remittitur tamen ab infidelibus ad
fideles.
9 Magnificatur ab omnibus, crescit quotidie in eum, Dei nutu,

Torna all'inizio