temporis et tertie persone. Que libet : hic cadit
amphybologia vel ambiguum, quia si "que libet" referatur ad
Tullium, constat, quod dabit illa que volet Tullius. Eius : id est patris
familias. Celata : id est pretiosa et bene laborata vel celata a Tullio,
quia nolebat illa dare matri, sed alia triginta pondo vasorum argenteorum
simpliciter laboratorum sine auro lapidibus vel sculpturis.
Magnifice : faciendo petitionem et de vasis celatis. Illi : scilicet
Terrentie. Debere : dicit et male, quia secundum verba testamenti Terrentia
videtur habere ius petendi que volet, si Terentia inmediatius
coniungatur verbo "volet" quam Tullius.
Diffinitum : hec est pars in qua ponitur
quartum membrum constitutionis legittime; dividitur quemadmodum
alie. Partes patent in lictera nomine, illud factum diffiniendo. Causa :
id est causa (?). Frumentaria : de frumento dividendo
militibus et popularibus. Sed de simmisibus :
semisis est dimidia pars modii vel alterius mensure. Trientibus :
triens est tertia pars mensure. Cepio : Romanorum clarissimus.
Questor : habens officium congregandi annonam pro turba, pro populo
et militibus et ideo urbanus questor dictus, quia alius peregrinorum
erat. Docuit : id est denuntiavit senatui. Errarium : id est fiscum
rei publice. Cepit : non obstante prohybitione senatus. Conlege : id
est Lucii Saturnini in eodem officio. Intercedere : id est impedire
rogando Lucium, ut senatui obediret ille Lucius. Nichilominus : id
est non obstante prohybitione senatus et intercessionibus collegarum.
Cestella : id est capsa vel scripneum in quo lex
erat reposita cum monumentis id est cartis. Illum : Lucium.
Viris bonis nota, quod <qui> vult facere impetum pro re publica debet
cum bonis, non cum assasinis, latrunculis vel suspectis id facere.
Pontes : id est scalas vel gradus, ubi debebat illa lex promulgari. Nota,
quod promulgare est de novo aliquid invenire. Cistelle : vel
<pro> singulari ponitur hic plurale, vel forte erant plures cistelle,
quarum una continebat legem semissium, altera legem trientum. Quo :
id est quomodo (?). Serius : id est non. Feratur : promulgetur
|
|