Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 100


QUAESTIO 1
Hic est duplex quaestio: prima de permissione divina respectu peccati primi
hominis. Secunda de cognitione primi hominis quantum ad primum statum.
Circa primum quaeruntur duo: 1. Utrum Deus potuerit conferre alicui naturae
creatae ut peccare non posset ex naturae conditione; 2. Utrum Deus debuerit
permittere hominem tentari et peccare.
ARTICULUS 1
Utrum alicui naturae creatae conferri potuerit
ut peccare non posset ex conditione naturae
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod alicui naturae creatae conferri potuit ut ex conditione suae
naturae peccare non posset. Primo per hoc quod Augustinus dicit in littera,
scilicet quod illa natura quae peccare non potest, est de
sanctis Angelis; haec autem quae peccare potest, est de hominibus. Nec potest
dici, quod hoc angelicae naturae per gratiam conveniat, quia in hoc ab homine
non differrent, cui etiam per gratiam hoc convenit. Ergo videtur quod per conditionem
naturae suae Angeli habeant quod peccare non possunt.
2. Praeterea, natura spiritualis est nobilior quam natura corporalis. Sed aliqua
natura corporalis est in qua nullo modo peccatum vel error accidere potest,
etiam secundum naturae suae conditionem, scilicet caelestis. Ergo multo fortius
est aliqua spiritualis in qua nullo modo peccatum accidere posset secundum
naturae suae conditionem.
3. Praeterea, ut Damascenus dicit, ex hoc quod creatura est
ex nihilo, duplex varietas sequitur ipsam in diversis; una secundum esse, sicut
in his quae corrumpuntur: alia secundum electionem, sicut in his quae peccant.
Sed alicui rei secundum naturae suae conditionem confertur ut sit invariabilis
quantum ad esse, sicut substantiis spiritualibus et corporibus caelestibus. Ergo
alicui naturae conferri potest quod secundum naturalem conditionem sit invariabilis
quantum ad electionem.
4. Praeterea, constat quod voluntas divina hoc naturaliter habet quod peccare
non potest. Cum ergo ipse sit summe bonus et summe potens, videtur quod alicui
creaturae contulerit vel conferre potuerit suam similitudinem, ut per naturam
suam non possit peccare.

Torna all'inizio