Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 87


Gravida est, quae iam gravatur conceptu; praegnans velut
occupata in generando, quod conceperit; incicns propinqua
partui, quod incitatus sit fetus eius.
Graculi a sono oris vocati, sive a gerendo dicti, quod iacta
segetum semina plurimum gerant, vel quod ex olivetis cubitum
se recipientes duas pedibus bacas, tertiam ore ferant.
Greges ex Graeco dicti, quos ilh gergera solent appellare.
Grave aes dictum a pondere, quia deni asses, singuli pondo
libras, efficiebant denarium, ab hoc ipso numero dictum.
Sed bello Punico populus Romanus, pressus aere alieno, ex
singulis assibus librariis senos fecit, qui tantundem, ut illi,
valerent. Item nummi quadrigati et bigati a figura caelaturae
dicti.
Glomus in sacris crustulum, cymbi figura, ex oleo coctum
appellatur.
Glos, viri soror, a Graeco galoos.
Gluttire et glocidare gallinarum proprium est, cum ovis
incubiturae sunt.
Glittis, subactis, levibus, teneris.
Gluma hordei tunicula, dictum, quod glubatur id granum.
Unde et pecus gluhi dicitur, cuius pellis detrahitur.
Gliscere crescere est. Gliscerae, mensae gliscentes, id est
crescentes, per instructionem epularum scilicet.
Glucidatum, suave et iucundum. Graeci etenim glukun dulcem
dicunt.
Gloria a Graeca voce dicta: hanc enim illi kleos vocant.
Gulliocae nucum iuglandium summa et viridia putamina.
Guturnium vas, ex quo aqua in manus datur, ab eo, quod
propter oris angustias guttatim fluat.

Torna all'inizio