Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 79


autem principali oratione cum sacerdos reuestitus qui pro eo facit
officium exierit de choro, sacerdos ebdomadarius de quacunque parte
chori sit nullo exspectato signo compleat reliqua omnia quae secuntur.
Cum autem ipse ebdomadarius reuestitus cantat Uesperas aut Matutinas
Laudes et completa principali oratione egreditur chorum ut exuatur,
tunc uni de suo choro cui uoluerit signum faciat, ut agat pro eo commemorationem
sanctorum. Qua completa ebdomadarius reuersus in
chorum compleat quae sequuntur.

<DE ITINERANTIBUS>


Frater in aliquod iter profecturus et in crastino non reuersurus accipiat
benedictionem exeundi. Si uero contigerit ut altera die reuertatur, non
accipiat benedictionem reuertendi. Si autem profecturus sperat se in
crastino rediturum, non accipiat benedictionem eundi. Quod si euenerit
ut ultra biduum moretur, reuersus reuertendi benedictionem accipiat.
Ille uero frater qui accepta pergendi benedictione ultra biduum moratus
fuerit, si ipso die quo redierit in aliquem locum extra monasterium
perrexerit et unius noctis moram fecerit, in crastino reuersus omnes
reuertendi benedictiones accipiat, quia ex quo primum abiit non iacuit
in monasterio. Si uero sine benedictione exeat sperans se in crastino
rediturum et ita eueniat atque ipsa die, qua rediit extra monasterium ubi,
una nocte moretur in aliquem locum pergat, reuersus ipsa die omnes
reuertendi benedictiones accipiat. Hoc propterea fit, quia duabus continuis
noctibus extra monasterium fuit. In exeundo nullam benedictionem
accipiat, nisi ultra biduum se moraturum existimet.
Si frater quilibet de foris ueniens accipiat utramque benedictionem
ueniendi scilicet atque exeundi nec sit ei opportunum statim uel etiam
per totam ipsam diem exire, ad quotcunque horas in monasterio fuerit
accipiat benedictiones ueniendi exeundi uero minime, nisi forte contigerit
eum ipsa nocte in monasterio remanere. Tunc enim in crastino
si exire uoluerit, suscipiat eam. Ad Uesperas uel ad Completorium
nunquam debet dari benedictio exeundi.

Torna all'inizio