Quod tunc est optima civitates, et optimum regnum,
et optimus populus, quando est in
multis personis mediis constitutus.
Cap. XXXIII.
Quarto Politicorum ait Philosophus, quod tres oportet
esse partes civitatis. Nam alii quidem sunt opulenti
valde, alii autem egeni valde, alii vero sunt horum medii.
Hoc ergo modo quo divisa est civitas in tres partes, dividi
potest quilibet populus et quodlibet regnum. Intentio
autem huius capituli est ostendere optimam esse civitatem
et regnum, si ibi sit populus ex multis personis
mediis constitutus. Tangit autem Philosophus 4. Politicorum,
quatuor, ex quibus sumi possunt quatuor viae, ostendentes
meliorem esse politiam, vel melius esse regnum et
civitatem, si ibi sit populus abundans in multitudine mediarum
personarum. Prima via sumitur ex eo quod talis
populus magis rationabiliter vivit. Secunda ex eo quod
inter ipsos habet esse maior dilectio. Tertia, quia ibi maior
aequalitas. Quarta, quia est ibi minor invidia, et minor
contemptus. Prima via sic patet. Nam si in populo sint
multi valde divites, et multi valde pauperes, et paucae
personae mediae, vix aut nunquam rationabiliter vivet. Nam
multum divites ad multum pauperes nesciunt rationabiliter
se habere, sed modica occasione sumpta eis manifeste
nocent. Sic etiam multum pauperes ad nimium divites
nesciunt se rationabiliter gerere insidiantur enimeis quomodo
possint astute et latenter eorum depraedari bona.
Sed si in populo sint multae personae mediae, cessabunt huiusmodi
nocumenta, et de facili rationi obediunt. Hoc est
quod dicitur 4. Politicorum quod quoniam mediocre est
optimum, optima est possessio media, quia facilius rationi
obediet. Nam si una pars civitatis sit superingenua,
|
|