Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

124


et conservabit in humilitate. unde Romani, quando aliqui consules
redibant victores, tria eis faciebant, que erant in honorem
et tria que erant ad humilitatis conservationem. sicut refert
Tulius, primus honor erat quia totus populus Romanus sibi cum
magna letitia occurrebat. secundus quia omnes captivi,
quos ipse victor ceperat, eius currum, vinctis post tergum
manibus, sequebantur. tertius erat quia ipsum victorem tunica
Iovis induebant et .IIIIor. equi albi currum usque ad
Capitolium reducebant. ne vero ex acquisita victoria et impenso
honore supra se nimis elevaretur, ideo eius victoriam et
honorem tripliciter temperabant. primo, quia unus homo infime
conditionis precisa veste indutus secum in curru ponebatur,
ut cuilibet, quantumcumque infimo, spes daretur perveniendi
ad talem honorem, si probitas mereretur. secundo, quia ille
homo ipsum victorem colaphis cedebat dicens: "Cognosce
te ipsum et scito te esse mortalem". tertio, quia quilibet
illo die dicere sibi poterat obprobria, que volebat, ut
sic humiliatus non efficiatur elatus. ex regimine vero boni

Torna all'inizio