et rex Arabum opinatur, cogitat rex Granatae,
aliique infidelium reges, quilibet plus minusve,
prout plures aut pauciores terras marinas
vicinis actoribus obtinent, vehementi dubietate
recepta, et dubia super opinione jam facti
formidolosi, et jactant et adstruunt exfortia regis
Aragonum, jam facta collecta in vires ad
suae terrae vastitatem, et gentis exterminia finaliter
convertenda, pro eo videlicet, quod catholici
reges Aragonum consueverint antiquitus frequenter
gentes impetere barbaras, et fortium bellorum
insultibus propulsare, ac tandem, divina dextera
media, quae contra crucis hostes regibus fidelibus
propitiatrix adsistit. Propter quod muniri
et fortificari faciunt terras et loca praecipue,
quae sunt portuum commoditate ditata, portus
ipsos impediri apidum et lignorum procurant
obstaculis, ne ingressus ad portus patere valeat
saltem multitudine galearum.
Interea Carolus, rex Siciliae, attendens provide
quod nec Franciae, nec aliquis alius, de proposito
regis Aragonum quidquam discerpere poterat,
aut aliquid fama relatrice perpendere,
satis caute Carolum principem Salerni primogenitum
suum in Provinciam aliquandiu inibi
moratum praemittit, donec saltem, postquam rex
Aragonum, coepto itinere, coepit navigare, certius
scire possit quo tenderit, et ubi terminaverit
iter suum. Nemo tum comprehendere poterat
quod princeps ad Provinciae custodiam mitteretur,
sed ad congregandos milites pro passagio
Romaniae, et ad ordinandum ibi propterea de
apparatibus galearum.
Qui odit et detrahit facto Caroli, linguamque
mendaciis plerisque defoedat, et si publice
non audeat, quia regis Caroli formidat amicos,
clam tamen cum singularibus ejusdem voluntatis
personis tacito colloquio innuit quod princeps
omnino ad tuitionem et custodiam Provinciae
missus erat, quam timere ne rebellaretur poterat,
eo quod Provinciales adstruebant, non minus
quam regnicolas, per regem Carolum et Gallicos
oppressos oneribus et gravatos; et ideo eos, tamquam
servitutis et oppressionis morbo simili laborantes,
paratos quos credere poterat animisque
corruptos, ad subjiciendum se novo dominio, et
regi extraneo, si opportunitatem captare valeant
rebellandi.
CAP. VIII
Nicolai III papae obitus.
Post haec rectificator illae superbiae, ac malitiae
moderator, cujus solo nutu arcebantur effrenes,
omnisque potens fremescebat in orbe, dominus
Nicolaus, pater almus, apud quoddam castrum,
quod Surianum dicitur, nepotis sui domini
Ursonis nova possessionis acquisitio per industriam
vindicata, subito preventus a reumate,
et ab humorum discursione letaliter occupatus,
proh dolor, incurrit laethiferam squinantiam;
|
|