Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 242


non est verum hoc dicere nisi in primo instanti in quo motus praecedens terminatur;
quamvis semper postea verum sit dicere, hoc factum esse. Sic autem
acceptum fieri non oportet quod sit non esse, sed quod sit nunc primo esse; et
per hunc modum de Christo verum est dicere, simul concipi et conceptum esse;
unde non oportet quod conceptio fuerit successiva.
ARTICULUS 3
Utrum Christo sanctificari conveniat,
scilicet ut indigeret sanctificatione
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR, quod Christo sanctificari non conveniat. Quia, ut dicitur Hebr. 7, 26:
«Talis decebat ut esset Pontifex nobis qui non habet necessitatem, quemadmodum
sacerdos, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populo». Sed
Christus sicut venit orare et hostiam offerre pro populo; ita et sanctificare
populum. Ergo nec indiguit ut ipse sanctificaretur.
2. Praeterea, in quolibet ordine primum movens est immobile. Sed Christus est
principium totius humanae sanctificationis. Ergo ipse sanctificatus non est.
3. Praeterea, omne quod fit, fit ex contrario: generationes enim, secundum
Philosophum, ex contrariis sunt. Sed Christus ab omni peccato,
quod sanctitati contrariatur, immunis fuit. Ergo Christus sanctificari non
dicitur.
4. Si dicatur, quod caro eius antequam esset assumpta, fuit obnoxia peccato, ut
in littera dicitur, unde ratione emundationis eius Christus sanctificari dicitur:
contra. Hoc nomen «Christus» est hypostasis in duabus naturis subsistentis.
Ergo nihil potest dici de Christo quod unionem illam praecesserit. Sed infectio
cui in patribus caro eius obnoxia fuerat, solum ante unionem fuit. Ergo ratione
illa non potest dici Christus sanctificatus.
SED CONTRA est, quod dicitur Ioan. 10, 36: «Quem pater sanctificavit et misit in
mundum». Ergo Christus sanctificatus est.
Praeterea, Christus dicitur unctus. Sed spiritualis unctio causa est sanctitatis.
Ergo et sanctificatus dici potest.

Torna all'inizio