unde reducitur ad temperantiam per modum partis subiectivae. Tertio
modo dicitur continentia per quam retinetur animus a quibuslibet concupiscentiis;
et hanc acceptionem ponit etiam Philosophus in 7 Ethicor., et
sic videtur eam accipere Tullius, ut patet per definitionem positam. Unde sic
ponitur pars temperantiae, inquantum participat modum temperantiae, etiam
circa alienum.
Ad secundum dicendum, quod clementia non est omnino idem quod mansuetudo:
quia mansuetudo refrenat a concitatione, ut scilicet quis per iram non incitetur:
est enim secundum philosophum graecum virtus irascibilis, secundum
quam ad iras sumus difficile mobiles; clementia autem refrenat ab executione
vindictae etiam post comminationem; et sic clementia magis est circa actiones;
et sic est pars iustitiae epiceia, quia epiceius est diminutivus poenarum, ut dicit
Philosophus in 5 Ethic. Tamen possunt ratione praedicta clementia
et mansuetudo sicut partes potentiales ad temperantiam reduci: quia partes
potentiales virtutum non oportet quod communicent cum eis in materia et
subiecto, sed in modo.
Ad tertium dicendum, quod modestia non dicitur ex hoc quod imponat modum
in qualibet materia secundum quod hic accipitur, sed tantum in exterioribus
gestibus, ut scilicet in eis maturitas debita observetur; et huius virtutis pars
potissima est eutrapelia, quam Philosophus ponit 5 Ethic., quia etiam in
ludicris, in quibus est difficilius, modum debitum non excedit.
Ad quartum dicendum, quod pudor non ponitur hic pro passione verecundiae,
sed pro quadam exteriori compositione, cuius pudor causa esse potest; sicut
etiam castitas pudor interdum dicitur, quia contrarium eius maxime est turpe,
quod verecundia timet. Similiter contrarium modestiae est maxime apparens; et
sic est natum confusionem inducere, quam pudor timet.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum de aliis partibus, scilicet sobrietate et
castitate, quod sunt partes subiectivae temperantiae; quia castitas est circa
delectabilia tactus absolute, quae sunt in venereis: sobrietas autem circa delectabilia
gustus, prout est tactus quidam, quae sunt in cibis et potibus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod delectationes aliorum sensuum non sunt vehementes
sicut delectationes tactus, eo quod non sunt per coniunctionem rei, sed
speciei. Unde difficultas refrenandi istas delectationes non est ex impetu
earum; et ideo non oportet quod sit aliqua virtus in parte affectiva circa eas;
sed sufficit ad hoc prudentia, quae est in ratione.
Ad secundum dicendum similiter de aliis delectationibus.
Ad tertium dicendum, quod virginitas et huiusmodi non sunt virtutes, sed nominant
statum virtutis; et ideo de eis non fit mentio.
|
|