Cap. XLIII.
Fidelibus suis Siciliae super deditione sancti
Germani.
Nuper dum terra sancti Germani temere
dudum montis Cassini, et Rochae Loarae,
munitionibus occupatis contra
Majestatis nostrae potentiam rebellionis calcaneum
erigere praesumpsisset, ad ipsius expugnationem
victricia signa nostra direximus, et ante
portam ipsius fiximus castra nostra, quae
dum sic videret felicibus exercitus nostri
viribus potenter obsessam se, quod de
omnis defensionis suffragio desperabat, volens
misericordiam petere potius, quam judicium
expectare, ad pedes nostrae Majestatis necessario
se prostravit, munitionibus ipsis personis
et rebus eorum omnibus in nostris manibus
resignatis. Nos autem, qui potius misereri
volumus quam ulcisci, ad multa eorum
humilitatis et devotionis judicia clementer eis
indulsimus, et supplices recepimus in gratiae
nostrae sinum, procedentes aliunde cum victorioso
exercitu nostro, ad aliorum nostrorum
rebellium reliquias conterendas. Quod devotioni
vestrae significamus ad gaudium, ut de
praesentis successus prosperitate nobiscum collaetemini,
firmam spem certamque fiduciam
assumentes, quod dante domino majoris laetitiae
vos in proximo participes faciemus.
|
|