Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 137


et est ille qui sibi preuidit argumentum et consilium antequam
incidat in malum, et considerat res antequam sint
cum oculo sui intellectus, et prolongatur ab egritudine antequam
sibi perueniat. Tertius vero eorum est piger et negligens,
nesciens precauere malum antequam perueniat, nec
scit ab eo euadere postquam in illud incidit, sicut fuit de
tribus piscibus. Ait leo: Quomodo fuit? Inquit Dimna:
Dicitur fuisse in quodam lacu tres pisces, quorum vnus
erat piger, alter sollicitus, tercius autem intelligens. Erat
autem locus ille longinquus ab habitatione hominum. Quadam
vero die cum venissent duo piscatores ad lacum, intendebant
expandere super eos rethe vt caperent eos. Videns
autem sollicitus sciuit quod illi facere intendebant, et timuit.
Accepit autem consilium et argumentum pro persona sua vt
non periret, et exiuit inde ad flumen lacui coniunctum. Intelligens
vero stetit in loco suo, donec venerunt piscatores et
obdurauerunt exitum aque; et percipiens hic quid intendebant
facere, dixit in suo corde: Captus sum, et hic est eius
finis qui negligit in suo opere. Nunc autem quomodo potero
euadere ab hoc periculo in quo sum? Raro enim iuuat argumentum
postquam superuenit malum. Vir tamen intelligens
non debet negligere querere consilium et argumentum pro
sui liberatione. Et exurgens perambulabat super aquam quasi
esset mortuus. Illi autem estimantes illum esse mortuum,
ceperunt et proiecerunt ipsum versus eos in terram prope
flumen. Illis vero recedentibus, repuit et intrauit flumen et
liberatus est. Piger vero non cessauit ire et redire hinc et
inde et subtus et super, donec captus est.
Inquit leo: Intellexi, inquam, verba tua; verumtamen
quomodo possum estimare malum de Senesba? Nec possum
credere ipsum cogitare malum super me pre nimia dilectione

Torna all'inizio