Salimbene de Adam: Cronica

Pag 182


ei munera. Ille vero dissimulabat se audire. Ideo dicit Sapiens,
Prover. XXII: Callidus videt malum et abscondit se. Item Prover.
XII: Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat
iniuriam, callidus est
.
Nota quod illi qui Saul contempserunt, in libro Regum X
filii Belial appellantur; qui «absque iugo» vel «absque domino»
interpretantur. Mali enim nec sub iugo nec sub dominio esse
volunt. Per quod datur intelligi quod prelati, etiam boni, persecutores
et oblocutores et contemptores habent. Contempserunt
autem eum propter tria. Primo, quia cognoverant ubi
natus et quemadmodum fuerat educatus. Nimia enim familiaritas
parit contemptum. Ioseph enim a fratribus contempnitur et
venditur et ab Egyptiis honoratur. Gen. XXXVII, habes de venditione
Ioseph; et de adoratione ab Egiptiis, Gen. XLI. Secundo
quia, quando datum est regnum Sauli, ibat asinas querendo, non
regnum, ut habetur I Reg. IX. Tertio, quia post sibi datum regnum
eamdem conservabat humilitatem quam prius habuerat.
Ibat enim post boves, ut habetur I Reg. XI. Et ex hoc magis erat
honorandus, iuxta verbum Eccli. III: Quantó magnus es, humilia
te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam
.
Non autem erat contempnendus Saul propter tria. Primo,
quia dabatur a Deo, ut habetur I Reg. IX, quod Dominus Samueli
dixit: Hac ipsa, que nunc est, hora cras mittam ad te virum de terra
Beniamin, et unges eum ducem super populum meum Israel, et
salvabit populum meum de manu Phylistinorum, quia respexi populum
meum. Venit enim clamor eorum ad me
. Et infra habetur,
X: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non est similis ei
in omni populo
. Secundo, quia mediante sancto propheta dabatur,
qui eum inunxit, ut habetur I Reg. X: Tulit autem Samuel
lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum
ait: Ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem.
Et tu liberabis populum eius de manibus inimicorum eius, qui in
circuitu eius sunt
. De sanctitate autem Samuelis habetur, I
Reg. III: Cognovit universus Israel, a Dan usque Bersabee, quod
fidelis Samuel propheta esset Domini
. De inunctione vero Saul et
David in principes habetur, I Reg. X et XVI et Eccli. XLVI:

Torna all'inizio