Petrus Damiani: Epistulae

Pag 80


Ingredere et vide abhominationes pessimas, quas isti faciunt hic , presto
subiungit: Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et anima lium,
prout vana vel utilia meditatur. Ac si quispiam micantia nunc astra
suspiciat, nunc declinet oculus in latrinam, modo miretur radiantis auri
fulgorem, modo scabram ferri contempletur eruginem. Sic, sic humana
mens dum terrena meditatur et infima, proculdubio terra conspicitur,
cum vero, quae pietatis sunt, tractat, cum divina cogitat atque caelestia,
merito caelum templum Dei videtur atque sacrarium.
Nunc preterea Romana aecclesia, quae sedes est apostolorum, antiquam
debet imitari curiam Romanorum. Sicut enim tunc terrenus ille
senatus ad hoc communicabant omne consilium, in hoc dirigebant et
suptiliter exercebant communis industriae studium, ut cunctarum gentium
multitudo Romano subderetur imperio, ita nunc apostolicae sedis
editui, qui spiritales sunt universalis aecclesiae senatores, huic soli studio
debent sollerter insistere, ut humanum genus veri imperatoris Christi
valeant legibus subiugare. Et sicut tunc Romanorum consules ex diversis
mundi partibus reportabant peracta hostium cede victorias, sic isti nunc
animas hominum de manu diaboli debent liberare captivas. Ad hos quippe
victoriarum titulos, ad hos debent semper inhiare triumphos, videlicet
ut antiquo predoni animarum pereuntium manubias rapere, et regi suo
Christo signa gaudeant victricia reportare.

Torna all'inizio