Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 57


reditum vestrum de Sicilia remanerem, quia tamen, processu vestro
sicut Deo placuerit revocato et eodem comite ad domini presentiam accersito,
videtur iam ipsius mandati causa cessasse, quid mihi sit agendum in
antea mihi, queso per litteras iniungatis.


Domino G. de Cusentia Nicolaus de Rocca.
Sepe vobis intentionem meam per litteras indicandam, colorum appositione,
depingerem et accurata qua possem operis interiectione sulcarem, ut
forsan accederet mittentis devotio comparata favoris dignitate placentior,
et, quas recipientis in pectore benivolenter remansisse non ambigo scintillulas
attentior excitaret. Sed quo magis confido vel diligo, eo potius dubitans
pertimesco, ne sensus vester distractus ad varia, dum maiorum rerum
turba comprimitur et occupationum ardua congressione calcatur, curas
negligat carentes instantia et litteras, que necessitatem non indicant, oculis
pretereat semiclausis. Nec mirum fateor, cum, inter horas singulas, quas
reverenda vobis domini presentia subripit et, dilationis impatiens, iussionum
exequutio festina subducit, quas tolerabilis amicorum importunitas
adimit et clamantis in atrio populi petitio tumultuosa conquassat, quas
etiam inspiciendo vicissim et, utinam pro meritis compensando, notariorum
vestrorum opera, frequenter expenditis et in ipsorum expeditionibus
exercetis, sic spiritus vester, ut credo, presentium perplexitate contunditur,

Torna all'inizio