que secuntur ad ea, lingue hominum variantur: ut lingua
Siculorum cum Apulis, Apulorum cum Romanis, Romanorum
cum Spoletanis, horum cum Tuscis, Tuscorum cum
Ianuensibus, Ianuensium cum Sardis; nec non Calabrorum cum
Anconitanis, horum cum Romandiolis, Romandiolorum cum
Lombardis, Lombardorum curn Trivisianis et Venetis, horum
cum Aquilegiensibus, et istorum cum Ystrianis. De quo
Latinorum neminem nobiscum dissentire putamus.
7. Quare ad minus xiiii vulgaribus sola videtur Ytalia variari. Que
adhuc omnia vulgaria in sese variantur, ut puta in Tuscia
Senenses et Aretini, in Lombardia Ferrarenses et Placentini;
nec non in eadem civitate aliqualem variationem perpendimus,
ut superius in capitulo immediato posuimus. Quapropter, si
primas et secundarias et subsecundarias vulgaris Ytalie
variationes calcolare velimus, et in hoc minimo mundi angulo
non solum ad millenam loquele variationem venire contigerit,
sed etiam ad magis ultra.
XI
1. Quam multis varietatibus latio dissonante vulgari, decentiorem
atque illustrem Ytalie venemur loquelam; et ut nostre venationi
pervium callem habere possimus, perplexos frutices atque
sentes prius eiciamus de silva.
2. Sicut ergo Romani se cunctis preponendos existimant, in hac
eradicatione sive discerptione non inmerito eos aliis
preponamus, protestantes eosdem in nulla vulgaris eloquentie
ratione fore tangendos. Dicimus igitur Romanorum non
vulgare, sed potius tristiloquium, ytalorum vulgarium omnium
esse turpissimum; nec mirum, cum etiam morum habituumque
|
|