eis de terrena substantia sua, ut nullius indigerent  
horum quae ad necessarium hujus vitae  
pertinent. 
6. ( ibid. , c. 5).  Non habemus potestatem. In Evangelio 
enim scriptum est: Et factum est deinceps, et  
ipse iter faciebat per civitatem et castella, praedicans et  
evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo, et  
mulieres quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmitatibus,  
Maria, quae vocatur Magdalene, de qua  
daemonia septem ejecerat Dominus Jesus Christus,  
Joanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susanna,  
et aliae multae quae ministrabant ei de facultatibus  
suis . 
7. AMBROS.  Hoc operandi . Pro accipiendi, operandi, 
ait, ut honestius loqueretur. 
8. LANFR.  An propter nos , etc. Ostendit hoc dictum 
esse de praedicatoribus, aut enim de illis aut  
de bobus, sed de bobus non; non enim est cura Deo  
de his; ergo dictum est de praedicatoribus. 
9. AUGUST.  Sed non usi sumus . Qua potestate dicit 
se non usum, nisi quam habebat in eos a Domino  
acceptam, ut eorum carnalia meteret, ad victum  
hujus vitae, quae in carne agitur. 
10. LANFR.  Ne quod offendiculum , id est, impedimentum. 
Fortasse enim Evangelium Christi minus  
libenter audirent, si ab eis aliquid acciperet. 
11.  Cum altari participantur . Pars enim super  
altare comburebatur, et pars ministris altaris in cibos  
servabatur.
  |  
  |