oratorium antiquitus constitutum est in honore preciosi martyris
Vincencii. consuetudo autem fuerat servis Dei in predicto
loco habitantibus, constitutis diebus, per annos singulos, cum magna
devocione, hoc sancte congregacionis visitare cenobium. erat
enim predictus locus in propria possessione monasterii huius.
cum ergo quadam vice h<u>c advenissent, et celebratis sue devo-cionis
obsequiis illuc regrederentur; erat autem vernum tempus;
tum subito tantus ventorum, imbrium et nivium turbo celo profluxit,
ut inter ipsa moncium ardua itinera constituti ultra omnino
progredi non valerent. merens refero que audivi: inter ipsas nivium
et ventorum procellas pariter suffocati spiritum reddiderunt.
quod ubi hic auditum est, horruerunt omnes, et longo tempore
nullus ibi ire audebat; rarus quoque erat qui illic habitare volebat.
tunc die quadam iniectus ignis cum casu, ut credo, locum illum
compleret, crux in eadem ecclesia erat, que sanctorum reliquiis
consecrata fuerat et pro voto ab omnibus venerabatur. hec, videntibus
omnibus qui adesse poterant, ab ipsa ecclesia, nemine
deferente, longe egressa, vastam fagus arborem applexata est.
mirabilis et stupenda virtus! mox eadem arbor mediam, se dividens,
predictam crucem in suis suscepit archanis, parva solummodo
parte illius brachii exterius, pro signo visionis, manente. quo
nos aliquando pervenientes, quod audivimus, vidimus; et que cre-dere
nonnisi videremus potuissemus, videntes credidimus. tunc
eciam aliquos servos Dei heremitas in eodem oratorio habitare
|
|