Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 930


ARTICULUS 2
Utrum praecepta decalogi convenienter assignentur
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod praecepta decalogi non convenienter assignentur. Praecepta
enim legis ad merendum ordinantur. Sed meritum in aliquo actu consistit. Cum
ergo in praeceptis negativis non ponatur aliquis actus, sed solum negetur, videtur
quod praecepta decalogi non debuerunt per negationem assignari.
2. Praeterea, illud ex quo datur aliud intelligi, debet aliquo modo continere
illud. Sed prohibitio maioris mali non continet prohibitionem minoris mali, nec
praeceptum magis debiti continet praeceptum minus debiti. Cum ergo per
prohibitionem moechiae detur intelligi omnis illicitus usus membrorum, ut in
littera dicitur, cum moechia sit gravius quam simplex fornicatio, videtur quod
non fuerit rectus modus assignandi praeceptum, per prohibitionem moechiae
alia minora prohibere. Et similiter potest obiici de honoratione parentum quod
est magis debitum quam beneficia quae aliis hominibus sunt exhibenda, quae
ad hoc praeceptum reducuntur.
3. Praeterea, omnia praecepta legis debent aequaliter in memoria contineri.
Ergo cum in tertio praecepto fiat mentio de memoria, videtur quod eadem
ratione debuerit in aliis praeceptis poni.
4. Praeterea, praecepta decalogi ad legem naturalem pertinent. Sed legis naturalis
dictamen per rationem naturalem est. Ergo non oportet in alio praecepto
legis aliam rationem assignari, nisi quod naturalis ratio dictat.
5. Praeterea, omnibus praeceptis observatis praemium debetur. Sed in quarto
praecepto praemium ponitur, ut scilicet longaevus sit super terram. Ergo eadem
ratione in aliis praeceptis poni deberet.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non debeant esse decem legis praecepta. Sicut enim
dicitur in Glossa, Matth. 6, «in precibus est ut impetrentur dona; in donis ut
impleantur mandata; in mandatis ut beatitudines consequamur». Sed preces, et
etiam dona, similiter et beatitudines quodammodo sunt septem. Ergo et mandata
legis debebant esse tantum septem.
2. Praeterea, Rom. 13, 8: «Dilectio proximi legem implevit». Sed intentio legislatoris
in omnibus praeceptis est ut lex impleatur. Ergo sufficiens fuit unum
praeceptum tantum, scilicet de dilectione proximi, ponere.
3. Praeterea, Rom. 7, dicit Glossa: «Bona est lex, quae dum concupiscentiam
prohibet, malum prohibet». Sed praecepta ordinantur contra peccata, ut patet
per Augustinum in lib. De decem chord. Ergo suffecisset unum
praeceptum ponere, in quo concupiscentia prohiberetur.

Torna all'inizio