salutem amplius quam depellere morbos mederique vulneribus
ad utilitatem laudatur, sic amplioris gratie stantem ne corruat munire
quam collocare videtur. Illud quidem natura, hoc vero precedit dignitate.
Et ad ipsum reductorum restitutiva manuducatio. Sicut Deus est munimen
stantium, sic est ad ipsum munimen, quod ipse est, reductorum
peccantium restitutiva manuducatio. Nec collocari nec muniri, nec reduci
nec restitui possunt peccantes in hereditatem, de qua exciderant, nisi
ab ipso suo munimine quasi manuducantur. De restituere dicitur: «Tu
es qui restitues hereditatem meam michi». De reducere legitur: «Deducit
ad inferos et reducit» . De manibus quibus reducitur: «In manibus
portabunt te» vel «In manibus tuis sortes mee».
Que vero sit restitutio subponit: et illuminatorum illuminatio. Ipse est
lux vera, de qua dicit David «Et in lumine tuo videbimus lumen»
et item «Dominus illuminatio mea». Ipse illuminatorum illuminatio
est, quia destructus a peccantibus peccatorum tenebris, virtutum splendores
ex radiis sue gratie ipsis, eos dum illuminat, inmittit.
Perfectorum perfectio principalis. Omnis qui virtutibus perficitur, ab
ipso Deo perficitur, qui est perfectio. Primum Deus aliquos facit, quos
de inmobili collocat, quos collocatos munit, quos munitos restituit, quos
illuminat ut perficiat. Non quod ipse Deus noster sit talis perfectio, qualis
et materia et forma que perficiunt formatum; vel qualis est incipiens
qui est motiva perfectio, qui perf<i>cit inceptum; vel qualis est faber
qui perficit fabrificium et opifex opificium et doctor doctificium. Iste
namque sunt perfectiones per accidens, id est secundo loco. Sed ipse per
se, proprie et principaliter et primo loco est perfectio principalis, de qua
omnes perfectiones perfectorum emanant. Non tamen in hac vita aliquid
plene perfectum est sed ex parte, in futuro ex toto perficiendum. Nec
intelligas Deum inceptum, cum audis perfectum. Perfectum enim eum
credimus, non inceptum; non ex parte, sed totum, et tale totum quod
absque partialitate aliqua non modo perfectum sed, si dici fas est, ultra
omne perfectum, plusquam perfectum.
Et divinorum divinitas. Dicimus angelos et homines “divinos”. Num
divinitas est in homine divino? Deitate vel dealitate Deus, divinitate
divinus dicitur, non inde videlicet quod in omni divino sit divinitas,
quia videretur quod omnis divinus foret Deus, sed quia eum divinitas
|
|