rex, et semper augustus Othoni persecutori ecclesie
incidere in laqueos quos tendit» vel «iram Dei sustinere
quantum suis operibus invocavit».
LXIII.
Quando salutatio in epistola non ponatur.
Item quandoque non ponitur salutatio in epistola vel in litteris
de licentia datis et in litteris dimissoriis, commendatitiis
et generalibus. Exemplum: «Nos A. potestas Bononie damus
licentiam etc.» vel: «Noverint omnes presentes litteras inspecturi»
vel: «Sciant, cognoscant» vel «noverint omnes ad
quorum audientiam littere iste pervenerint etc.». Item salutatio
reticetur quando scribentes secreta timent et nolunt cognosci
si epistola caperetur, ut puta cum de proditione vel
furto vel morte vel aliqua re turpi tractatur; vel quia clericus
in dignitate, vel rector in officio positus forte scribit alicui
mulieri, et tunc per occulta signa debet proprium nomen sub
imagine representare, vel incipere ab ipsa narratione, ut illud
Ovidii «Nunc oculos tua cum violarit epistola nostros, non
respondendi gloria visa levis».
LXIV.
De iis que sunt in salutatione ponenda, scilicet nominibus
personarum et locorum ac etiam dignitatum.
Item nota quod nomen loci, nomen porsone, nomen mittentis,
nomen dignitatis vel officii debet semper in salutatione
apponi. Exemplum: «Petro iudici mutinensi» vel «Martino
archidiacono Bononie I. salutem». Petrus, ecce nomen persone;
iudici, nomen officii; archidiacono, nomen dignitatis;
Bononie nomen loci.
|
|