quod nisi faciens fieri convivium unum de istis haberet  
serpentibus, nichil facere diceretur. Hec civitas habet magnam  
habundanciam victualium omnium que sunt in mundo.  
  
De civitate çaiton, ubi sunt monasteria idolatrorum qui pascunt  
idola sua de fumo ciborum calidorum, cibos autem pro se  
reservant et comedunt. Cap. XXI. 
  
De ista contrata recedens et inde transiens per multas  
terras et civitates, veni ad quamdam nobilem terram nomine  
Zayton, in qua nos fratres Minores habemus duo loca, ad  
que portavi ossa nostrorum fratrum Minorum, qui passi fuerunt  
martirium pro fide Christi. In civitate ista magna est copia  
omnium illorumque sunt necessaria humane nature, nam tres  
libre et VIII uncie çucari minori precio uno grosso ibi habentur.  
Hec civitas ita magna est sicut bis esset Bononia. 
2. In hac multa sunt monasteria religiosorum, qui ydola universaliter  
adorant. In uno autem istorum monasteriorum ego fui,  
in quo erant bene tria millia religiosorum, habencium undecim  
millia ydola, et unum illorum ydolorum, qui minus aliis esse  
videbatur, erat bene ita magnum sicut esset S. Christoforus.
  |  
  |