Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 207


Magnum concurrunt, cum sit Teutonicus patre et Romanus sive Grecus a matre Berta,
[sicut inferius versibus exprimitur].
In duo divisa Troiana propago parente
Iungitur in Berte Pipini semine ventre;
Semine Pipini Troia fit una sibi.
Si modo Teutonica Romanaque germina queres,
Gemma parentele stat Carolus unicus heres, Romuleus matre, Teutonicusque patre.
Pipini regis digressio scripta quiescat,
Contra Lombardos Pipini gesta patescant;
Qualiter ecclesiam iuverit, ecce canam.
49. Item de Pipino, qualiter fit rex Francorum per papam Zachariam.
Anno ab incarnatione Domini 754. Pippinus per Stefanum papam a fidelitate Hildrici predicti Francorum regis
cum omnibus Francie principibus est absolutus. Tunc etiam, Hilderico tonsurato et monachato atque in monasterium
detruso, Pippinus regalem recipit unctionem. Eo tempore finem accepit regnum Miroveorum. Incipit autem
regnum Karulorum. Qui Grecorum imperium Rome postea obtinuerunt. Ex hoc etiam facto Romani pontifices
mutandi regnum trahunt autoritatem. Pipinus igitur extunc regnum Francorum nomine et re laudabiliter
gubernavit.
Anno autem ab incarnatione Domini 755. Pipinus rogatus a papa Stefano, contra Agistulfum regem Longobardorum
movet exercitum et Italiam intrare disponit. Cum autem Longobardi per angusta montium positis ante se
ad tuitionem validis muris defensionem sibi parassent, Pipinus, occisis ex eis plurimis, murorum claustra
confregit, et pertransiens, in plano Lombardie resedit. Austulfus rex in Papiam se colligit; ubi a Pipino obsessus,
40 obsides dare atque insuper iurare compellitur, ne Romanam ecclesiam anplius infestaret. Ubi Stefano papa
honorifice cum militia Francorum Romam remisso, ipse in Franciam remeavit. Hoc anno Bonifacius Maguntinus archiepiscopus,
qui ecclesiam Fuldensem aliasque multas fundaverat, a Fresonibus, quibus predicaverat, martirio coronatur.
Cetera, si qua placent, versibus acta patent.
50. De obitu Luprandi regis Lombardorum et de Agistulfi regis exaltatione et de primo
introitu Pipini in Ytaliam.

Luprandus moritur; Astulfus sede levatur,
Cuius et ecclesia graviore furore gravatur,
Eius primatu Roma perire datur.
Aurea Romanus sibi ferre tributa iubetur;
Romanus presul nusquam sua iura tuetur,
Greci dissimulant, nec sua regna iuvant.
Nunc prece Pipinum repetunt ad prelia, primum
Vincere Ticinum, regemque repellat ad imum,
Liberet Italiam Romuleumque sinum.
Venit, et obsedit, regem pariterque coegit,
Reddere Romanis que tunc Astulfus abegit;
Gratia fit regi, qui loca sancta regit.
Visitat almificam Pipinus in agmine Romam,
Nec tamen in Roma voluit gestare coronam,
Fit modo patricius, nomen honorque tonat.
Inde Magantinas patrie remeavit ad hedes,
Regia Francorum que tunc erat inclita sedes,
Qua Iermanorum gloria summa sedet.

Torna all'inizio