Salimbene de Adam: Cronica

Pag 158


eorum audivit auris tua (scilicet quando ministri Ordinis et custodes
divinitus inspirati elegerunt bonum virum fratrem Albertum
Pisanum in generalem ministrum Ordinis fratrum Minorum). Et
ipsemet papa voces fratrum audivit, ut electio celerius haberetur.
Et cito concordaverunt iuxta verbum quod scriptum est,
Osee I: Congregabuntur filii Iuda et filii Israel pariter et ponent
sibimet caput unum
. Nota quod dicit filii Iuda et filii Israel,
quia in Ordine fratrum Minorum cismontani et ultramontani congregari
pariter debent in uno generali capitulo et unum sibi eligere
generalem ministrum, non per conspirationem et divisionem,
quia de divisione scriptum est, Osee X: Divisum est cor
eorum, nunc interibunt
, sed per concordiam et inspirationem divinam,
ut electionem subsequentis generalis ministri et boni pastoris
divine voluntati committant, iuxta verbum quod scriptum
est, Act. I: Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem
elegeris
. Et tunc, si ita fecerint, Deus ex parte sua faciet quod
faciendum videbit, iuxta illud: Voluntatem timentium se faciet
et deprecationem eorum exaudiet
. Dicit enim beatus Augustinus
quod «impossibile est multorum preces non exaudiri». Ideo dicit
Ecclesiasticus X: In manu Dei potestas terre, et utilem rectorem
in tempore suscitabit super illam. Dominatur enim Excelsus in regno
hominum et cuicumque voluerit dabit illud et humilimum hominem
constituet super illud
, Dan. IIII. Si autem per privatum amorem
et per sagacitatem et conspirationem malitiosam eligere voluerint
et non secundum Deum et Ordinis utilitatem, tunc insuspicabilis
non portabit dyadema, Eccli. XI, sed homo quem sibi finxerunt
et privato amore et fraudulenter et malitiose elegerunt. Et
tunc dicet ille de quo scriptum est, Prover. VIII: Per me reges
regnant, et legum conditores iusta decernunt. Per me principes imperant,
et potentes decernunt iustitiam: Ipsi regnaverunt, et non ex
me; principes extiterunt, et non cognovi
, Osee VIII. Nam aliquando
regnare facit hominem ypocritam propter peccata populi, ut habetur
Iob XXXIIII. Aliquando propter peccata terre multi principes
eius
, Prover. XXVIII. Aliquando propter peccata regis ipse rex
removetur a regno, sicut accidit Sauli, quem amovit Deus a
facie sua, ut habetur I Reg. XVI et II Reg. VII et Act. XIII.

Torna all'inizio