Vulscos, quae gens ad Campaniam euntibus non longe ab urbe
est, vicit, Gabios civitatem et Suessam Pometiam subegit, cum
Tuscis pacem fecit et templum Iovi in Capitolio aedificavit.
postea Ardeam obpugnans in octavo decimo miliario ab urbe
Roma positam civitatem imperium perdidit. nam cum filius
eius et ipse Tarquinius iunior nobilissimam Conlatini uxorem
stuprasset eaque de iniuria marito et patri et amicis quaesta
fuisset, in omnium conspectu se occidit. propter quam causam
Brutus parens et ipse Tarquinii populum concitauit et Tarquinio
ademit imperium. mox exercitus quoque eum, qui civitatem
Ardeam cum ipso rege obpugnabat, reliquid veniensque ad urbem
rex portis clausis exclusus est, cumque imperasset annos || XXXV, ||
cum uxore et liberis suis fugit. ita Romae regnatum est per
septem reges annis ccxliii, cum adhuc Roma ubi plurimum vix
usque ad quintum decimum miliarium possideret. || Tarquinii
sane temporibus castissima Iudith Holofernem peremit. || isdemque
temporibus Pythagoras philosophus claruit, qui Samo
oriundus Crotone decuit novissime Metapontum adiit ibique
sepultus est. ||
Hinc consules coepere, pro uno rege duo hac causa creati,
ut, si unus malus esse voluisset, alter eum habens potestatem
similem coerceret. et placuit, ne imperium longius quam annum
haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur
sed civiles semper essent, qui se post annum scirent esse
privatos. fuerunt igitur anno primo expulsis regibus consules
L. Iunius Brutus, qui maxime egerat, ut Tarquinius pelleretur,
et Tarquinius Conlatinus maritus Lucretiae. sed Tarquinio Conlatino
statim sublata est dignitas. placuerat enim, ne quisquam
in urbe remaneret, qui Tarquinius vocaretur. ergo accepto omni
patrimonio suo ex urbe migravit et in loco ipsius factus est
L. Valerius Publicola consul. commovit tamen bellum urbi
Romae rex Tarquinius, qui fuerat expulsus et collectis multis
gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicavit. in prima
pugna Brutus consul et Arruns Tarquinii filius in vicem se
occiderunt, Romani tamen ex ea pugna victores recesserunt.
Brutum Romanae matronae defensorem pudicitiae suae quasi
communem patrem per annum luxerunt. Valerius Publicola
|
|