Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 85

Tomus II


Cap. LI.
De securo conductu extra communem formam.
Universis praesentes etc. Cum Adam de
etc. fidelem nostrum, et nuncium cum
O. de etc. qui ad Curiam nostram pro parte
ejusdem D. venit, et nunc revertitur ad
eundem, pro nostris servitiis transmittamus:
amicitiam vestram requirimus, et fidelitati
tuae praecipiendo mandamus, quatenus memoratos
A. et O. cum duobus equis et scutiferis,
ac rebus quas secum portant, et habent,
permittatis transire libere: et eundem A. Exinde
ad Curiam nostram redire salubriter et secure,
in securo conductu, quotiens expedierit,
et ab eis vel eorum altero fueritis requisiti:
eisdem ob nostrae reverentiam Majestatis salubriter
provisuri.
Cap. LII.
Respondet cuidam nobili, et commendat processum
ipsius.
Benigne recepit Excellentia nostra literas,
quas nostro culmini destinasti, et quae
continebantur in eis, intelleximus diligenter.
Quod autem te nostris servitiis et beneplacitis,
per tuas literas exposuisti fideliter et
devote: atque semper hactenus per fidei complementum,
ob nostrae reverentiam Majestatis
permansisti solicitus et intentus: tuam exinde
devotionem et motum, duximus merito commendandos,
mandantes: quatenus de caetero,

Torna all'inizio