Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 115


Sensu discernuntur quae praedicta sunt omnia; unum tantum accentu
discernitur, videlicet pone. Nam quando est verbum, habet
accentum in priori syllaba, ut póne; cum autem adverbium fuerit,
accentabitur in fine et dicetur poné.
Sunt item adverbia loci, quae imprudentes nomina forte putant
ideo quia litteraturam nominis habent: in loco, ut 'Romae sum';
de loco, ut 'Roma venio'; ad locum, ut 'Romam pergo'; per locum,
ut 'Roma transeo'.
His praepositio non anteponitur, quia pura adverbia sunt; anteponitur
vero adverbiis, quae provinciis, locis, regionibus sOlent
adiungi. Solutio praedictorum. Merito igitur nominibus civitatum,
quae in adverbia transeunt, praepositio non adiungitur; nominibus
autem provinciarum, <locorum vel> regionum praeponitur, quia
de significatione nominis non recedunt, ut 'de Africa venio', 'ad
Siciliam pergo', 'in Italia sum'.
Quaestio. Cum nomina civitatum in adverbia transeant, quaerendum
est, quando in loco vel a<d> locum <vel> per locum vel de
loco significent. Solutio. Ad quod dicendum, quia quando primae
vel secundae sunt declinationis, in loco per genitivum responderi
debet, ut 'Romae sum', 'Mediolani sum'; ad locum per accusativum,
ut 'Romam pergo', 'Mediolanum vado'; per locum <per ablativum>,
ut 'Roma transeo'; de loco <per ablativum>, ut 'Roma, Mediolano
venio'. Illa vero quae tertiae sunt declinationis, in loco et de loco
et per locum per ablativum significant, ut 'Cartagine sum', 'Cartagine
venio', 'Cartagine transeo'; ad locum, ut 'Cartaginem pergo',
per accusativum. Similiter proferuntur et illa, quae semper pluralia
sunt, ut Thebae Cumae Micenae.

Torna all'inizio