Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 115


11. De morte Childeperti a Francorum regis, et de bello Avarorum cum Francis, et
de transitu Gunthramni regis.
12. Quia cacanus legatos ad Agilulfum misit, et de pace cum Gallinico patricio.
13. De pace Agilulfi cum Francis, et de morte Zangrulfi et Warnecautii.
14. De peste aput Ravennam et mortalitate aput Veronam.
15. De signo sanguineo in caelo et bello inter se Francorum.
16. De morte Ariulfi ducis Spolitani, et de ducato Theudelapii.
17. De depraedatione facta a Langobardis in coenobio sancti Benedicti.
18. De morte Zottonis et ducatu Arichis.
19. Epistula beati Gregorii papae ad eundem Arichis.
20. De captivitate filiae regis Agilulfi, et quia rex Agilulf cacano artifices direxit.
21. De basilica beati Iohannis in Modicia, quam Theudelinda regina aedificavit.
22. De palatio, quod construxit.
23. De subversione Patavinae urbis.
24. De pace facta cum Avaribus, et quod Langobardi Histriam sunt ingressi.
25. De nativitate Adaloaldi, filii Agilulfi, et de invasione Montis Silicis.
26. De morte Mauricii imperatoris.
27. Do Gaidoaldo et Gisulfo ducibus, et de baptismo Adaloaldi.
28. De captu Cremonae et Mantuae, et de morte filiae regis, et de bello Francorum.
29. De transitu beati Gregorii papae et eius sanctitate.
30. De regno Adaloaldi, et de pace facta cum Francis.
31. Bellum Francorum cum Saxonibus.
32. De pace facta cum Smaracdo patricio, et de captis Tusciae civitatibus.
33. De morte Severi patriarchae et sacerdotio Iohannis et Candidiani.
34. De invasione Neapolitanae civitatis, et de morte Eleutherii falsi imperatoris.
35. De pace facta cum imperatore.
36. De Focate augusto et eius nece et imperio Eraclii.
37. De morte Gisulfi ducis et depraedatione Foroiulanae urbis et ceteris malis quae
Langobardi ab Hunnis sunt perpessi.
38. De ducato et de morte Tasonis et Cacconis.

Torna all'inizio