dum abbatiam metuit perdere, non timet homicidium perpetrare.  
Intempesta siquidem nocte, dum Romualdus in lecto  
secure quiesceret, ille eum latenter aggressus impiis cępit digitis  
guttur eius adstringere, nitens eum crudeliter suffocare. Sed  
dum vir sanctus, necdum prorsus intercepto spiramine, anhelitu  
vix eluctante rauciret, Ingelbertus ilico magistri singultibus excitatus  
torrem mox ex sopito igne corripuit et ministrum diaboli  
ab incepto nefandissimi criminis exturbavit.  
XLII. Post hęc Romualdus denuo Parentium navigavit,  
sed apostolicę sedis antistes et Romani cives ad eum redeundi  
legationem dirigunt. Quod si reverteretur, facturos se omnia  
eius precepta promittunt; sin autem, excommunicationis sententiam  
comminantur. Hoc itaque modo suum Romualdum alumpna  
Italia recuperare promeruit.  
XLIII. Eo itaque tempore in faucibus Callensium  
montium aliquandiu mansit, deinde in Petranum montem, non  
longe videlicet a monasterio sancti Vincentii, quod iuxta Candilianum 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |